- JETHRO
- JETHROsocer Mosis. Exod. c. 3. v. 1. qui et Raguel, Exod. c. 2. v. 18. De quo iude porro ettc. Sulpic. Seu. l. 1. Hist. Sacr. c. 22. et 29. Euseb. Salian. et Torniel. A. M. 2544. n. 3. A. M. 2545. n. 47. et 49. etc. Tertull. l. contra Iudaeos. Hier in c. 5. ad Gal. Aug. quaest. 11. et 12 in Exod. l. 4. de Bapt. c. 24. Serm. 86. de temp. etc. Addo hîc, quod cum apud Hebraeos Moses, post migrationem ex Aegypto, aliquandiu diu iudiciis praefuisset unicus, adeoque iurisdictionem, tam circa sacra, quam profana exercuisset solus, consilium is genero suggessit, de minoribus praefecturis instituendis, uti legimus Exod. c. 18. v. 13. Fuit autem postero die sedente Mosche ad iudicandum populum, quum adstaret populus ipse Moschi; a mane illius diei usque ad vesperam, v. 14. Ut aspiciens socer Moschis quicquid ipse faciebat populo, diceret; quid hoc est quod facis huic populo? cur sedestu solus, et toties hic populus sistit se coram te amane usque ad vesperam. v. 15. Tum dixit Mosche socero suo, nam venit ad me hic poulus ad consulendum Deum (Gr. ἐκζητήσαι κρίσιν παρὰ τȏυ Θεοῦ) v. 16. Quum est inter illos negotium, venit quisque ad me, ut iudicem inter utrumque, et nota facio statuta Dei et Leges eius. v. 17. Dixit vero socer Moschis et non est bona haec res qualem tu facis. v. 19. At nunc ausculta voci meae, consulam tibi, et erit Deus tecum: esto tu pro hoc populo erga Deum ipsum ut tu referas eorum res ad Deum: v. 20. Et commonefaciens eos de Statutis a cLegibus eius notam facias ei viam ipsam per quam ambulaturi sunt, et opus ipsum quod sunt facturi. v. 21. Tu autem provideto ex toto hoc populo, et curato eligi viros sirenuos, timentes Dei, Viros veraces. osores turpis lucri: quos constituas super eos praefectos millenis, praefectos centenis praefectos quinquagenis, et decuriones (Graeca versio habet Chiliarchos, hecatonatrchos, Pentecontarchos et Decarchos) v. 22. Ut iudicent populum hunc omni tempore: sitqu ut omnem rem quae magna erit, referant ad te; omnem vero rem quae parva erit, iudicent (Gr. τὰ βραχέα τῶ κριμάτων) ipsi sic alleva te onere ut ferant tecum, v. 24. auscultans itaque Moscbe voci soceri sui fecit quicquid dixerat. v. 25. Eligens enim Mosche viros strenuos ex toto Israele constituit eos primores in populo praefecto. Et quidem vestigia minorum harum seu Iethronearum praefecturarum obscura non sunt, in crebra Semorum ac Iudicum mentione, post Legem datam, quo expressius spectant ea de Iudicibus, quibus Moses praecepit, ut morte punirent initiatos Beelphegori. Quin et in illo Ios. c. 8. v. 33. Quum totus Israel et Seniores eius moderatoresque et iudices eius adstarent arcae, in historia sc. sacra de publicis illis Benedictionibus et Maledictionibus, sub Iosua, nomine Iudicum, Praefecturas illas etiam tunc denotati volunt Viri docti. Quod vero ad institutionis tempus attinet, res non adeo in liquido est. Videtur tamen historiola haec tota de Iethrone, per anticipationem in c. hoc collocata, revera ad tempora Legis in Sinai dationem insequentia spectare; adeoque non ad stationem ab exitu undecimam, quae in Raphidim erat seu proximam ante eam, quae in Sinai; sed ad tempus, quo statio in hoc monte erat, adeoque post legis illic divintus acceptionem. Et certe, ipse Moses, verba faciens de Horeb monte, Deut. c. 1. v. 6. et 9. etc. (qui pro iugo montis Sinai accipitur) et de Israelitarum inde transitu, et dixi, inquit, vobis in tempore illo, non possum solus ferre vos etc. date ex vobis viros sapientes et prudentes etc. reliqua dein narrans, quae ad institutionem Praefecturarum Iethronearum spectant. Alia itidem Num. c. 10. v. 29. idem probant: Scilicet, post stationem, in Raphidim Exod. c. 19. v. 2. adeoque in Sinai transitum, ubi Lex data, rem fuisse factam. Quid quod etiam in ipsa narratione libri Exod. c. 18. v. 5. disertedicitur, Iethronem venisse ad mosem, ubi castrametatus est, in Monte Domini, quo nomine Horeb et Sinai denominari soliti, Exod. c. 3. v. 1. etc. 4. v. 27. Sic ex loco tempus ediscitur, quod Legis dationem ita sequitur manifeste. Et quidem, cum ex Lege data, tam multiplicibus capitibusconstante, quaestiones, quae in Foro ante pauciores multo erant, numerosissime ut orirentur, necesse esset, tempestivum erat atque e re nata Soceri eius, hanc circa rem, consilium, quod sic sequutus est. Quo vero mense, quove mensis die id contigerit, similiter controversia non caret. Maxime inter Hebraeos ea obtinuit sententia, quae generatim Praefectutarum institutionem adeoque Iethronis adventum illum Legis in Sinai dationem insecutum esse asserit, nec locum in Exodo, ante mensem ab exitu tertium, in quo Lex data, aliter atque per prolepsin habuisse. Alii etiam dein in Annum exitus primum, alii in secundum reiciunt. Atque inolevit quidem antiquitus inter eos opinio, ipsum diem, quo consilium Iethroncum darum est, fuisse undecimum mensis Tisri s. septimi, i. e. a datione Legis prima mensibus amplius tribus seu simul ac Moses secundas tabulas acceperat. Quod etiam legitur in sacra Historia, Exod. c. 18. v. 14. ost Mosis, Aaronis, Seniorum simul et Iethronis sacra epulasque, Et evenit, ut die crastino sederet Moses ad iudicandum (unde consilii occasio) acceptum est, quasi dies ille fuisset crastinus Festo Expiationum, quod ad decimum mensis Turi attinet. Sic Sepher Mechilta, sic paraphrasis Ionathani tributa, sci Ahi. Ita plane iuxta receptiorem, rationique magis consonam Hebraeorum sententiam, admittitur ab Eruditis, post Legem datam Mosen et Iethronem convenisse adeoque Iuridicas illas Praefecturas initium coepisse. Data enim Lex est sub mensis Sivam seu tertii, initia, Exod. c. 19. v. 1. Anno nempe ab exitu primo, i. e. sub initia aestatis; tempus autem hîc assignatum ad Autumnum insequentem pertinet, etc. Plura hanc in rem vide apud Ioh. Selden. de Synedriis Vett. Hebraeorum L. II. c. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.